- MONACUM vel MONACHIUM
- MONACUM, vel MONACHIUMurbs Bavariae el gantissima et primaria, sedes Ducum, vulgo Munchen, Gallis Munich, Italis Monaco, alias Isunisca, cum palatiosuperbissimo. An Abudiacum Ptol. Fere 5. milliar. a Frisinga in Austrum; 15. ab Oeniponte in Septentrionem. Ab Henricos Bavariae Duce, A. C. 1072. sub Ottone I. condita. Ab Augusta Vindelicorum 8. leuc. in Ortum, a Ratisbona 15. in Austrum. Hodie Sedes Electoris Bavariae est, ex familia Palatina, e qua Rudolfus maior fil. Ludovici I. Electoral. lineam Rudolfinam seu Palatinam communiter dictam incepit: Ludovicus vero V. Imperator frater eius Bavaritam orsus est; inter cuius posteros, divisis ditionibus, Monachensis lineae Auctor fuit Iohannes, fil. tertius Stephani cognomine Fibulati, cui pater erat praefatus Imperator. Haec coeteris, Ingolstadiensi videl. et Landshutensi tenuior, demum illis successit. Iohannem excepit fil. Ernestus, quô genitus Albertus cognomine Pius, pater fuit Alberti, cognomine Sapientis, qui Bavariam, unione partium divisarum et successione Landshuto-Ingolstadiensi, iterum coniunxit. Ex eius filiis Ludovicus decessit caelebs A. C. 1545. Wilhelmus vero maior natu, pater fuit Alberti V. qui, Ferdinandi I. Imperatoris gener, Iesuitis Monaci, Ingolstadii atque Landshuti, collegia splendidissima exstruxit: interim suorum precibus A. C. 1556. ad tempus indulsit, ut Dominica coenâ integrâ fruerentur, et in Calicis negotio A. C. 1564. ad Pontifioem scripsit. Ei successit fil. Wilhelmus, qui traditô Maximiliano filio regimine, obiit in monasterio, A. C. 1624. Maximilianus, bellô Germanicô, Palatinatum superiorem, iure hereditariô, una cum 4. praefecturisinferioris Palatinatus et diplomate Electoratus perpetui A. C. 1628. possidendum a Ferdinando II. Imperatore obtinuit: Exstinctus A. C. 1651. filios reliquit duos, Ferdinandum Mariam Franciscum Ignatium Wolphgangum, natum A. C. 1636. Electorem hodiernum et Maximilianum Philippum Hieronymum, A. C. 1638. genitum. Frater autem Maximiliani Electoris minor natu Albertus, natus A. C. 1584. duorum filiorum pater est, Maximiliani Henrici, Coloniensium hôc tempore Praesulis, et Alberti Sigismundi, qui Frisingensis est Episcopus. Vide Philipp. Iacobum Spenerum Sylloge Geneal. Histor. et quemque horum suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.